- PETALISMUS
- PETALISMUSapud Syracusanos, simile quid erat ostracismo Atheniensium: nisi quod hic in decennium, ille in quinquennium, exiliô multaret. Nomen ei a Graeca voce πέταλον, i. e. folium, quod oleae folio nomen eius, quem exulem volebant esse, inscribi soleret, vide Plut. Aristide. Ab eadem origine Petalium est, nomen praestantissimi e nardo unguenti, de quo Dioscorides l. 1. c. 81. Meminit eius Plautus Curculione, Actu 1. sc. Flos veteris vini. v. 5.Nam omnium unguentûm odor prae tuo, nautea est.Tu mihi stacte, tu cinnamomum, tu rosa,Tu crocum et casia es, tu Petalium.Latine Foliatum quod vide supra. Hôc aliisque unguentis utebantur Veteres non tam ad necessitatem aut valetudinem, quam ad voluptatem et conviviorum delitias, vel vino illa miscendo vel corpori coronisque inungendis adhibentes: idque a primis Reip. Romanae temporibus, usque non ad florentem modo, sed etiam extremam eius aetatem, Et quidem de Petalio seu Foliato inprimis loquitur Martial. l. 11. Epigr. 28. v. 9.At mea me libram Foliati poscit amica,Aut virides gemmas sardonychasque pares.Et l. 14. Epigr. 110.Haec licet in gemma, quae servat nomina Cosmi,Luxuriose bibas, si Foliata sitis, etc.Vide Thom. Dempster. Peralipom. in Rosin. l. 5. c. 30. et infra in voce Unguentum. Sed et Petalium seu Petalum, dicitur in habitu Sacerdotis Summi, apud Hebraeos, bractea illa ex auro puro, cui insculptum erat, Sanctitas Iehovae: Haec apposita erat cum vitta hyacinthina, super ipsam cidarim e regione anterioris eius partis; super frontem Pontificis Summi, ut auferret iniquitatem rerum sacrarum, quas consecrâssent filii Israelis, etc. Vide Exodi c. 28. v. 36. 37. 38. et supra Frontale. Hinc et πέταλον, bractea, seu πετταλοποιοὶ seu πεταλοῦργοι, i. e. Bracteatores, l. c. 1. C. de excus. Artific. Sic dicti autem erant, qui inter alia statuas Virorum illustrium aureis bracteis obducebant. T. Livius 4. Dec. l. 10. Aedem (Pietatis) dedicavit M. Acilius Duumvir statuamque auratam, quae prima omnium in Italia statua inaurata est, Patri Glabrioni posuit. Vide quoque Val. Max. l. 2. c. 5. atque iterum Dempsteri Paralipom. in Rosinum l. 9. extr. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.